TraduzioniCategoria: Latino1086,Ianuarii,IX, Atropaldi
Rosa ha chiesto 4 mesi fa

in nomine domini anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo hoctogesimoquinto,mense ianuarii,nona indictione.
memoratorium factum a me Abellinus presbiter filius cuiusdam Mauri et rector hecclesie Sante Marie,que edificata est in loco ubi ad ipsi Arci dicitur, propinquo castello qui dicitur Monte Atropaldo,eo quod intus eodem castello qui dicitur Monte Atroplado ante subascriptos testes coniunxi me in bonam conbenientiam cumLuciano filio cuiusdam Risi et cum Silbo filius cuiusdam Iohanni.
et ideo bona mea voluntatem hordine conbenientie iusta legem et una mecum habentem Nandelchisi clericum et notarium advocatorem predicte nostre ecclesie dedi et tradidi eorum duobus pecie de rebus,que sunt castanietum et terra bacua pertinentem predicte nostre hecclesie quod habemus a foras et propinquo heodem castello qui dicitur Monte Atropaldo, ad tenendum et dominandum et laborandum ipsis et illorum eredibus amodo et semper natinascentem in ipso hordinem sicut hic subter legitur. Et prima pecia ex ipsa rebus que est terra et castanietum cum terra bacua uno tenientem videtur esset per hec finis: de duobus partibus fine viis puplicis; de alia parte fine rebus de heredes Roccardi qui fuit iudex et de consortibus eorum; de alia parte fine rebus iamdictè nostre hecclesie Sante Marie, sicut termini et sepe decernunt; ab inde qualiter badit et coniungit se in una ex ipse iamdicte vie unde fine incipimus.
Alia pecia de rebus,que est terra in eodem loco videtur esset per hec finis: de una parte fine via puplica che descendit ad hecclesia Sancti Yppolisti; de alia parte fine alla via puplica que pergit ad ipso molino sa ipsi arci; de alia parte fine rebus predicte nostre hecclesie et coniungit se in prioras fines.
Infra omnes iamdicte finis sicut superius legitur tote et integre ambobus ipse iamdicte pecie de rebus eorum supranominati Luciani et Silbi hordine combeninetie iusta legem dedi et tradidi, in tali vare hordinem ut amodo et semper natinascentem eorum sit potestatis et de illorum heredibus illut tenere et dominare et laborare et ipso castanientum qui est infra supradicta finis debeamus illut calbare et insetare de palumbolitum bonum et surgere ut amodo et usque viginti anni completi habeant illut calbatum et insetatum de palumbolitum bonum et prisum et surtum sicut  bonum palumbolitum meruerit; et ipsa terra bacua que est infra supradictos finis debeant illut pastinare de vinea et de arbusto bonum et surgere ut amodo et usque viginti anni completi hebeat illut pastinatum de vinea et de arbusto bonum et prisum et surtum sicut bona vinea et bonum arbusto meruerit.
Et omni tempore debeat ipso castanietum infra supradicta finis studiareet cultare bonum actu tempore suo, sicut bonum castanietum palumbolitum meruerit, et ipsa vinea e ipso arbusto infra supradicta finis debeant illut omni tempore laborare bonum actu tempore suo, et cultare et studiare et propaginare, et ipsa vinea de ligna conciare sicut bona vinea et bonum arbusto meruerit.
Castaneee ipse quod Dominus eis ibidem dederit infra supradicta finis debeat ille colligereet iusto hordinem salbem facere et colligere et siccare et siccate ille inter nos ille per medium dibidamus ego supradictus Abellinus presbiter et successoribus meis et pars predicte nostre hecclesie accipiamus exinde amodo et semper inclitam medietatem, et ipsi supradicti Luciano et Silbo et illorum heredibus accipiat exinde reliqua medietate.
Vindemiam ipsam quod Dominus eis ibidem dederit infra supradicta finis debeant illut iusto hordinem salbum facere et vindemiare et ad palmentum et facere ipsa piczola sicut consuetudo est.
Vinu ipsum quod Dominus eis exinde dederit mundo piczulo inter nos illut per medium dibidamus ego et successoribus meis et pars predicte nostre hecclesie Sante M arie accipiamus exinde amodo et semper inclita medietate et ipsis et illorum heredibus accipiat exinde reliqua medietate et ipsis et illorum heredibus accipiat exinde reliqua mediatate; et de ipsa pomam quod Dominus eis ibidem dederit infra supradicta finis similiter debeat nobis dare exinde amodo et semper inclita medietate et reliqua medietate sibi habeat.

1086,Ianuarii,IX, Atropaldi