TraduzioniCategoria: LatinoAnnales Minorum – Luke Wadding
Serena ha chiesto 2 settimane fa

 
Annales Minorum – Luke Wadding
Sanctitatemque insignem magni secum expendens Patriarchae, qui tam duro et diro sibi succurrit remedio, dumeta attrectans et exosculans, demum signo crucis afficiens (…)
Virgineum sepit florem Benedictus acutis
Vepribus, et proprii rore cruoris alit.
Hinc dumeta novas, tanto foecunda liquore
Franciscique manu culta, tulere rosas.
Falsa quidem roseo cecinere e germine vates;
Sed latuit falso carmine vera fides.
Scire cupis rosei flos exeat unde pudoris?
Sola rosas potuit gignere puncta Venus.

Annales Minorum – Luke Wadding