TraduzioniCategoria: Latinobolla seminario
francesco zappulo ha chiesto 1 mese fa

Cum igitur Vos, zelo devotionis accersi verimus, ut Opus pium, ac sanctum, a S. Sede Apostolica juxta Decretum S. C. T. Nobis impositum scilicet Seminarium Puerorum in Dioecesis Noistra erigeremus, requisitis prius Universitatibus et Urbis Civibus, totius Diocesis, multisque habitis Discussionibus, et Horationibus ut, auxilium praestaretis Fabricae ejusdem Seminarii, et Nullo reperto, qui velit adjuvare ad pium, et necessarium Opus, nisi dilecto in Christo Gabriele Joannis Antonii Castri Pedemontii, Qui sponte obtulit Fundum, Hortum scilicet, et Domum prope Collegiatam Ecclesiam S. Crucis ejusdem Castri, et deposuit Mille Scuta, seu ducatos monetae Regni convertendos in favorem dicti Seminarii pro Sorte principali, ut eorum Fructus convertandur ad necassarios Usus Alumnorum , cum hac conditione, ac Pacto, ut non possit transferri a praedicto Castro a quacumque Superiore, neque spirituali, neque temporali, neque diminui Sors principalis, neque annui Redditus, nec in totum, nec in partem, non obstante quacumque causa etiam urgentissima, etiam fundandi aliud Seminarium alibi, et cum Pacto reservandi sibi, et Excutori eius Testamenti duo Loca ibidem cum Facultate eligendi, collocandi insimiul, et successive duos Pueros de Familis nominandis a Se, et ab Executore eius Testamenti toties quoties in perpetuum opus sit erudiendos, et docendos in praedicto Seminario: Qui iidem Alumni nominati, et nominandi, et non alii quam ex Familiis nominandis, postquam edocti fuerint Grammaticam, debeant nominari ab Executore eius Testamenti, et collocari in aliquo Collegio Urbis Romae, ut ibi successive septem Annos continuos sumptibus eiusdem Gabrielis Fundatoris, aliunde subministrandis. Et in casu contrario non donasse, et Donationem Domus, Horti, et Mille Scutorum, seu Ducatorum pro hoc Effectu depositorum esse  Nullam, et Cassam, ac si non esset facta. Et substituit in eo Casu, et vult, et statim succedat ut tota Donatio tam Horti et Domus quam Ducatorum Mille praedictorum, absque strepitu Curiae Episcoplais, et Fori saecularis, Coingrecationi Oratorii S. Mariae d’ogni grazia Vulgo dictae fundati, vel fundandi in eodem Castro, quae Congrecatio teneatur in eadem Domo supradicta tenere duos Magistros in perpetum, unum ut doceat Grammaticam Pauperes eiusdem Loci, Alterum, ut doceat Cantum. Qui pauperes edocendi Grammaticam, sint ad minus Viginti, et totidem sint edocendi Cantum. Et ex redditibus, et fructis Sortis principalis eorumdem Mille Ducatorum praebere stipendium eisdem Magistris, ultra quod ad praesens est assignatum pro Rectore…

bolla seminario