TraduzioniCategoria: LatinoCap. XX: De luporum natura
Ilaenia Santoro ha chiesto 3 mesi fa

Cap. XX: De luporum natura
Lupus Graece lycos dicitur, et lux matutina, quae st apta rapacibus, et sic a rapacitate dicitur. Unde et meretrice lupas vocitamus, qua amatorum bona devastant. Alii autem lupas vocatos aiut quasi sint leopedes, quod ut leoni ita sit illis virtus in pedibus. Unde et quidquid pede presserunt non vivit. Rapax est bestia, et croris appetens. De quo rustici aiunt vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Unde et subito tacenti dicitur: lupus est in fabula. Certe si se praevisum senserit, deponit ferocitatis audaciam. Lupi toto anno non amplius quam duodecim dies coeunt. Lupus in armis seu humeus vires habet, vel in ore, in renibus autem minime. Phyisiologus haec animalia mortifera describit. Collum nunquam volet retro inflectere.

Cap. XX: De luporum natura