TraduzioniCategoria: LatinoCommento alla Divina Commedia – Giovanni da Serravalle
Stefano Marcelli ha chiesto 3 settimane fa

GIOVANNI DA SERRAVALLE – Commento alla Divina Commedia
Summarium. In vicesimosexto capitulo, quod incipit: Dum sic per extremitatem cornicis, auctor tractat de secunda specie luxurie, quia de prima dictum est in precedenti capitulo. Ideo notandum est hic, quod, secundum istum auctorem, due sunt species luxurie: una dicitur naturalis; alia dicitur contra naturam. Naturalis est illa, que commictitur a viris et mulieribus; contra naturam est sodomia et bestialitas hermafroditarum. Illi, qui fuerunt luxuriosi luxuria naturali, cantant, Summe Deus clementie, et dicunt, Virum non cognosco, et [de] Dyana et de Helice; et ista species est minus turpis, et de hac tractatur in capitulo precedenti, scilicet vicesimoquinto in fine. De alia specie, putridissima et nephandissima, tractatur in hoc capitulo vicesimosexto. Et ideo, hinc clamando, dicitur, Sodoma et Gomorra, et, In vaccam intravit Pasiphen. Placuit michi ponere penam luxuriosorum totam simul. In ista secunda specie invenit auctor spiritum Guidonis Guinizelli, invenit Arnaldum de Lemoggia. Isti ambo fuerunt versificatores, et fecerunt versus amoris. Hic Arnaldus loquutus fuit auctori in lingua, sive in vulgari, provintiali, ut patet in fine huius vicesimisexti capituli.
Proemio. Dum sic per extremitatem. Mentre che sì per l’orlo: istud est vicesimumsextum capitulum istius Purgatorii, in quo prosequitur materiam luxurie, in quo etiam pertractat de turpissima specie luxurie, scilicet sodomia, que commictitur contra naturam: quod dividitur in quatuor partes. In sibi obviant in isto foco, et demonstrat ipsarum modum et vicem.
1 – 3
Primo, more solito, auctor continuat [dicta] dicendis, tangens horam que tunc erat, unde ipse et sui duces ibant per extremitatem cornicis. Et dicit quod sol iam tendebat ad occasum; et magistro suo eum admonente, sol eum feriebat in humero dextro; et quia sol tendebat ad occasum, iam aier efficiebatur coloris albi, quia appropinquabat sero; et quia sol impediebatur, sive radius solis, a corpore Dantis, fiebat umbra, propter quam umbram illi mirabantur. Propter quam admirationem, illi inceperunt dicere: Videtur quod corpus illius non sit fictitium. Et tunc unus illorum interrogabat auctorem, quomodo erat quod ipse faciebat umbram, asserens se et illos spiritus habere maximum appetitum sciendi, quare faciebat umbram. Cui auctor libenter satisfecisset, nisi quia ipse admirabatur novum: quia ipse vidit gentem, quam non viderat, venire versus istam; et iste gentes versus, sive contra, istas venientes, osculabantur se invicem, sicut faciunt formice quando procurant sibi grana discurrentes per terram. Demum ille gentes pretereunt istas, et iste vadunt vias, et interim iterum reinveniunt se, et lacrymando dicebant aliqua que patebunt in textu: et illi qui primo interrogaverant auctorem, et adheserunt ei, [stabant] attenti ad auscultandum ipsum auctorem. Nunc ad textum descendo.
Notandum est quod ipse due gentes sic euntes, una contra aliam, fuerunt peccatores carnales, et una illarum gentium peccavit sodomitice, alia bestialiter, tam cum brutis, quam etiam aliqui eorum fuerunt hermafrodite. Dum sic per orlum, idest per extremitatem, unus ante alium ibamus (quia via erat stricta, ideo non poterant bini ire nec terni), et sepe magister bonus dicebat: Caveas, idest sic attentus; prosit, scilicet tibi, quod ego te scaltro, idest informo, aviso, admoneo. Vel dicas: Respice infra, quod ego te scaltro. Ista littera videtur melior quam illa que dicit: Caveas, prosit.
4 – 9
Ecce qualis hora erat tunc. Feriebat me sol super humerum dextrum, qui iam, radiando, totum occidentum mutabat in album aspectum cilestrum, idest azurinum: et ego faciebam cum umbra magis dolentem, alias roventem, rubeam, appareri, idest videri, flammam; et tamen ad tantum inditium vidi multas umbras, eundo, ponere mentem, idest respicere me, quia videbant, propter umbram, quam faciebat corpus auctoris, quod flamma habebat diversum colorem a solito, quia umbra non permictebat radios solis penetrari in flammam. Et illa umbra indicabat me esse vivum.
10 – 12
Ista fuit causa, que dedit initium eis ad loquendum de me, et inceperunt dicere: Ille non apparet, idest videtur, corpus fictitium; imo habet corpus verum. Iste gentes, licet venirent quasi [ad] extremitatem ignis, tamen non exibant de igne, quia talis lex est eis, quod non exeant de igne quousque sint bene purgate.
13 – 15
Postea versus me, quantum poterant, fecerunt se; idest, usque quasi ad extremitatem ignis, certi, idest aliqui, fecerunt se, semper cum previsione, idest cautela, reguardo, scilicet non exeundi, ubi non essent combusti, ubi non esset ignis comburens.
16 – 18
Qui dixerunt auctori: O tu, qui vadis, ut non sis magis tardus, sed forte reverens, post alios, responde michi qui in siti et in foco ardeo. Ille anime mirantes et admirantes erant anime unius aciei; ex qua acie una anima loquitur pro omnibus, quasi dicat: [O tu, qui non] propter plus tardare tuum penitere, vadis post, propter reverentiam, responde michi. Quasi dicat: Si ego suffero tantam penam in te petendo in isto igne, tu, qui es sine pena, debes dignari respondere. In siti: quia ex calore oritur sitis.
19 – 21
Modo probat quod debet respondere, qui[a] in hoc servit pluribus et facit bonum multis; et omne bonum, quanto communius, tanto ditius et melius; dicens: Non solum michi tuum responsum est acceptum, vel appetibile; quia pro se omnes isti de eo habent maiorem sitim, quam de aqua frigida Indus sive Ethiopus. Iste sunt due regiones, ubi sunt maximi calores, et ubi reperitur modicum vel nihil de aqua frigida; et per consequens ibi homines magis appetunt et sitiunt aquam frigidam, scilicet in India, regione orientali, Ethiopia, regione meridionali.
22 – 24
Dic nobis, quomodo est quod facis de te parietem, idest obstaculum, soli, ac si tu non esses adhuc ingressus mortis intra rethe; idest, ac si esses adhuc vivus, et non mortuus, et haberes corpus et carnem, et non esset anima separata.
25 – 30
Sic michi loquebatur unus ipsorum, et ego me fecissem iam manifestum, si non fuissem intentus ad aliam novitatem, que apparuit tunc; quia per medium itineris accensi, idest igniti, venit gens cum visu, idest facie, contra istam, que me fecit ad respiciendum suspensum, idest admirationem, respiciendo, in me induxit.
31 – 33
Ibi video ex omni parte fieri festinam quamlibet umbram, et osculari unam cum alia sine quiete, contente brevi festo, idest brevi, scilicet pauco, solatio.
34 – 36
Modo ponit quomodo se osculantur per comparationem formicarum. Sic est, quod aliquando procurantes sibi victum, scilicet grana, vadunt quasi per modum aciei; una vadit, alia venit, et sic multe: et dum sibi invicem obviant, osculantur se et vadunt, nec dimictunt iter propter hoc osculari. Ita faciebant iste acies, quarum una contra aliam veniebat. Sic intra per earum aciem brunam, idest nigram, musat una cum alia formica, forsan ad explorandum earum viam et earum fortunam.
37 – 42
Quam cito dividunt ille anime receptionem amicam, idest ab invincem separantur, priusquam primus passus eas transcurrat, superclamare quelibet laborat; nova gens, scilicet illa, que veniebat e contra, dicebat supple, Sodoma et Gomorra; et alia, idest prima, cum qua fui. In vacca Pasiphe intravit, ut taurellus, idest taurus, ad suam, scilicet Pasiphe, luxuriam currat.
Nota quod in Arabia, prope fluvium Iordanis, fuerunt submerse in igne et cremate quatuor civitates propter peccatum sodomie, scilicet Sodoma, Gomorra, Addad, etc; et ab ista civitate Sodoma peccatum illud contra naturam, nomen sumpsit, sicut a Symone symonia. Nota etiam, sicut dictum in duodecimo capitulo Inferni, Pasiphe fuit uxor regis Minois, regis Crete insule, sive Candie; que, philocapta de uno tauro, fecit fieri per Dedalum unam vaccam ligneam, in quam intrabat occulte, ut taurus ageret cum ipsa actum carnis: quod peccatum est valde bestiale. Et ideo quia ista una gens, que erat hic, peccavit bestialiter cum brutis, et aliqui eorum qui erant hermafrodite (sunt illi qui habent utrumque sexum, masculum scilicet et femininum: iura dicunt quod tales eligant quo sexu volunt uti; et si postea utuntur alio, faciunt bestialiter), postquam iste acies animarum osculate sunt invicem, separantur ab invicem: una acies vadit versus unam partem, et alia versus aliam partem, et iterum sibi invicem obviant redeuntes, sicut prius. Quomodo ergo separantur?
43 – 51
Describit auctor per comparationem quarumdam avium, que dicuntur grues; que grues aliquando turmatim et per modum aciei volant. Aliqui earum volant a septemtrione versus meridiem; alie acies e converso volant, faciendo etiam suam turmam. Postea sicut grues, que ad montaneas Ripheas, scilicet ad montes Ripheos, sive albos semper propter nives que continuo sunt in illis, qui montes sunt sub regione aquilonari, volarent pars, et pars versus arenas, partes scilicet meridionales, ubi est maxima copia arene propter excellentiam caloris; iste geli, scilicet poli arthici, ille solis, idest partium meridionalium, schife, idest fastidite; una gens vadit, alia venit; et redeunt lacrymando ad primos cantus, scilicet Sodoma et Gomorra, et Pasiphe vaccam intravit, et ad clamandum quod plus eis convenit (iste gentes se sic osculantur, ad memoriam osculorum, que in pudore et in inhonestate dederunt in vita. Dicunt talia iste anime in vituperium sui et sue secte, et ex hinc verecundantur, et illa verecundia est pars penitentie earum et purgationis. Alie anime superius cantabant, Summe Deus clementie, ut dictum fuit in capitulo precedenti. Iste spiritus, qui tam diu locutus est cum auctore, erat spiritus Guidonis Guinizzelli de Bononia, qui fuit bonus dictator in vulgari, et fuit notus auctori in vita, cuius opera auctor multum laudat: bonus dictator, et fecit multa sonetia et cantilenas de amore): et adherent michi, sicut ante, ipsi qui me precati fuerunt, attoniti, idest territi, ad auscultandum in eorum aspectibus.
52 – 57
Ex quo ego, qui duabus vicibus. E io che due volte: hec est secunda pars huius capituli, in qua, [quia] iste spiritus Guidonis Guinizelli tam avide petierat ab auctore de umbra sua, ipse auctor respondet interrogationi sue, dicens: Ego, qui duabus vicibus videram eis gratum scilicet fore, incepi, scilicet dicere: O anime secure habere quandoque, idest que estis certe, pacis statum, ubi, scilicet nunc, habent guerram, idest tormentum ignis, non remanserunt acerba neque matura membra mea in mundo, sed sunt hic mecum cum sanguine suo et etiam cum suis iuncturis. Idest, nec adhuc non sum mortuus morte violenta, quod vocatur per acerba membra, nec morte naturali in senectute, que est mors non multum afflictiva, quia antiqui vix sentiunt mortem.
58 – 60
Hinc sursum vado, ut non sim plus cecus, idest ut non plus stem in carcere vitiorum, sine penitentia: donna est superius, idest domina Beatrix, que michi acquirit gratiam, propter quam mortale, idest corpus, adhuc vivum, quod est mortale, per vestrum mundum, idest Purgatorium, porto.
61 – 66
Modo auctor coniurat istas animas, ut indicent sibi, que anime sunt in illas duabus aciebus. Sed si vestra maior voluntas, scilicet exire de penis et ire ad beatitudinem, satia cito deveniat, ita quod celum empireum, quod est supra omnes alios celos immobile, sed est totum de amore et luce, ut dictum fuit superibus, vos hospitetur, quod plenum amoris et magis amplum spatiatur, idest dilatatur, quia continet omnes alios celos sub se, dicite michi, ita quod adhuc cartas virgem, idest in cartis virgulariter scribam de vobis, que estis vos, et que est illa turba, scilicet animarum, que vadit retro vestra terga? Quasi dicat: Que sunt ille duo acies animarum?
67 – 75
Audito quod Dantes erat vivus, omnes anime obstupuerunt et sunt facte stupide. Sic obstupescit rusticus, quando primo venit ad civitatem: qui in villis et ruribus usus est videre pecora, porcos, personas rusticas, indutas de vilissimo panno, discalceatas; et in civitatem primo veniens, videt apothecas pulcherrimas, res vendibiles, homines et mulieres optime indutos, et alia nobilia, unde obstupescit. Non aliter stupefactus turbatur montanarius, idest rusticus de montibus, et respiciendo obmutit, scilicet admirans, quando rudis et rusticus se inurbat, idest urbem intrat, quam quelibet umbra fecit, idest obstupuit, in sua apparentia; sed postquam fuerunt stupore exhonerate, qui scilicet stupor in altis cordibus cito mutatur, idest cessat (quasi dicat: Magnanimi cito deponunt stuporem, sed pusillanimi diu obstupescunt; et quia iste anime magnanime statim deposuerunt admirationem), Beatum te, idest dico, (felix, quem faciunt aliena pericula cautum), qui per nostras marchias, idest regiones, sive contratas, qui sunt inter montes et mare, reincepit, scilicet loqui, illa scilicet anima Guidonis Guinizzelli, que prius me requisivit, ut moriaris melius, supple quam nos fecerimus, experientiam imbarcas, idest in barca tua reponis; idest experiri vis. Imbarcas:idest reponis in barca tui ingenii.
76 – 81
Gens que non venit nobiscum, offendit Deum de eo, propter quod Cesar, triumphando, reginam contra se clamare audavit (nam cum Cesar erat quatuordecim annorum, ivit cum Terino, homine sic vocato, nobili cive romano, in prefecturam Asie. Cum esset ibi, ille Terinus misit ipsum Cesarum ad Nicomedem, regem Bythinie, hominem peximum in vitio sodomie, qui rex requisivit Cesarem de tali tam turpi et scelerato actu, cui non consensit Cesar. Hoc sciverunt sotii Cesaris. Demum nota, quod Cesar voluit habere triumphos suos Rome, et habuit quinque; quatuor in uno mense, et quintum in alio mense. Primus et gloriosior fuit triumphus gallicus, qui fuit multum mirabilis. Cum quadraginta elephantibus intravit civitatem, qui portabant faces appensas, ad denotandum ardentem virtutem Cesaris. Modo quando dabantur triumphi, licitum erat unicuique verecundiam [dare] tali habenti triumphum. Unus de sotiis Cesaris, memor quomodo rex Nicomedes, rex Bythinie, invitaverat eum de tali actu esecrabili, sub nube dixit, im[pro]perando sibi: Regina fuisti aliquando vocatus, idest ad opus regine. Bythinie [rex] volebat uti actu carnali: debebat vocare reginam suam uxorem, et ipse vocavit Cesarem. Bene invenio quod Cesar dilexit plures mulieres, sicut patet de Cleopatra, sorore Ptholomei, et pluribus aliis nobilibus; sed de actu sodomitico non legi. Vult dicere ista anima, que loquitur auctori, quod illa de illa acti, in qua erat iste Guido, fuit involuta in peccato sodomitico); ideo recedit, Sodomam clamando, improperando sibi, sicut audisti; et adiuvant arsuram verecundando; idest verecundia, quam habent, est pars purgationis earum.
82 – 87
Nostrum peccatum fuit hermafroditarum, idest habentium utrumque sexum; sed quia non servavimus humanam legem (que vult quod hermafrodite eligant sibi sexum, quo volunt, et illo uti possunt, sed ab alio debent abstinere), sequendo [sicut] bestie appetitum, in obbrobrium nostrum, scilicet nostram verecundiam, per nos legitur, quando recedimus, nomen illius, scilicet Pasiphe, que se imbestiavit in bestialia scheggia, idest in bestialia ligna, idest vacca lignea. Ipsa Pasiphe demum peperit Minothaurum, ut dictum fuit in capitulo duodecimo Inferni.
88 – 99
Nunc scis nostros actus. Or sai i nostri atti: hec est tertia pars huius capituli, in qua anima ista indicat seipsam auctori, dicens: Si tu velles scire de nobis in singulari, tempus non est modo aptum ad hoc, nec ego scirem, supple dicere; sed de me faciam te contentum. Ego in peccato hoc, sicut audivisti, fui; sed penituit me peccatorum meorum, antequam venirem ad extremitatem vite. Postea per unam pulchram comparationem ostendit auctor quantum letitiam habuit ex hiis, que dixit ipse Guido. Comparatio est hec. Sicut narrat Statius in quinto libro Thebaydos. Ysiphile fuit filia regis Thoantis, regis insule Lenni, et prout fuit dictum in decimoctavo capitulo Inferni: que debuit occidere patrem suum, sicut omnes alie mulieres de Lenno interfecerunt masculos; et quia ipsa non fecit, oportuit ipsam fugere de insula Lenni, et ivit ad partes Gretie et ad regnum Licurgi. Hanc Iason dimisit gravidam, et peperit duos filios, quos dimisit fugiens, nec sciebat quid esset de eis; qui creverunt, nec ipsi sciebant quid de matre sua. Rex Licurgus habuit unum filium, pro quo nutriendo querebat nutricem. Fuit dictum sibi de ista Ysiphile. Ipse rex recepit eam in nutricem filii. Dum filius ille esset duorum annorum, septem reges venerunt contra Thebas, et tunc erat maxima caristia de aqua, quia omnes fontes erant dessicati, preter unum fontem vocatum Langiam. Venientes ipsi septem reges cum magno exercitu contra Thebas, et indigentes aqua, sitiebant nimis. A casu ista Ysiphile iverat ad campos et prata ad solatium, secum ferens filium regis, quem nutriebat. Isti septem reges, sitientes, ignorantes ubi esset aqua, tandem inventam istam mulierem, scilicet Ysiphilem, interrogaverunt ubi esset fons: ipsa, derelicto filio regis, quem nutriebat, inter herbas, ivit et demonstravit fontem Langie ipsis; et rediens, reperit puerum mortuum, percussum a serpente. Quod cum innotuit regi Licurgo, ipse voluit quod ista Ysiphile, nutrix, moreretur. Audiendo hoc illi reges, nullatenus hoc fieri permiserunt. In exercitu illorum septem regum, erant isti duo filii Ysiphile, qui erant adulti, et in isto disturbio dicebatur: Ysiphile debet mori. Memores nominis matris eorum, dixerunt: Que est ista mulier? que est ista Ysiphile? Fuit dictum, quod erat una nobilis mulier forensis de Lenno insula; et sic recognoverunt filii matrem, et mater filios recognovit. Unde ex letitia vix remansit viva Ysiphile, et etiam filii habuerunt maximam letitiam. Vult dicere auctor, quod sicut et quemadmodum letati sunt duo filii Ysiphile, videndo matrem, sic letatus fuit auctor, videndo et audiendo Guidonem Guinizzelli. Sed dicit: Non tantum assurgo, non sum tanti valoris, sicut erant illi duo filii Ysiphile, qui erant filii regine et etiam reges; sed non cum grandi gaudio, quia non sum filius regis sicut illi fuerunt, insurrexi. Nunc scis nostros actus, [et] de quo fuimus rei: si forsan homine vis scire qui sumus, tempus non est dicendi, et non scirem. Faciam bene de me tuum velle diminutum; idest de nomine meo tuam voluntatem satiabo. Sum Guido de Guinizzellis; et iam me purgo, quia bene dolui priusquam ad extremum, scilicet venirem; scilicet, quia ante mortem dolui de peccatis commissis. Quales in tristitia Licurgi, de morte filii sui, quando debuit interfici Ysiphile, devenerunt duo filii, scilicet ipsius Ysiphile, ad revidendum matrem; talis deveni ego, idest sic letatus sum, sed non ad tantum insurgo, idest non tamen cum tanto gaudio, quando ego audio nominare seipsum patrem meum, et aliorum meorum meliorum, qui unquam rithymis amoris usi sunt dulcibus et pulchris, delectabilibus idest.
100 – 102
Et sine audire et dicere, securus ivi longo tempore, respiciendo eum; idest, diu admirabar, quomodo talis et tantus homo fuerit involutus in tali vitio: nec per ignem ultra appropinquavi: idest, tamen non fui amplexatus ipsum, ne in illa pice intrarem.
103 – 105
Postquam respiciendo pastus fui, idest satiatus, totum me obtuli promptum ad suum servitium, cum confirmare quod facit credere alios, idest cum iuramento.
106 – 108
Et respondens Guido sibi, et ipse ad me, supple dixit: Tu dimictis tale vestigium, pro eo quod audio, in me, et tantum clarum, quod Lethes, scilicet fluvius oblivionis, non potest illud tollere nec facere obscurum; et ideo non oportet quod tu iures, nec quod te offeras michi, quia iam ostendisti quod me diligis, et quia alibi laudasti me. Bigio: idest obscurum.
109 – 111
Sed, si tua verba nunc verum iuraverunt, dic michi que est causa, propter quam demonstras in dicto et in loquela habere me carum?
112 – 114
Et ego ad eum, scilicet dixi: Dulcia dicta vestra, scilicet sunt causa quare vos habeo carum; que, quanto durabit usus modernus, scilicet maternus sermo, facient cara adhuc illorum atramenta, idest in caro pretio tenebuntur dicta tua in scriptis.
115 – 117
Modo isto Guido nominat duos alios bonos dictatores, quod prelaudat supra seipsum, affirmans quod quilibet illorum fuit excellentior eo ipso. O frater, dixit, ipse quem nunc tibi cerno, idest discerno, vel demonstro, cum digito (et additavit, idest digito demonstravit unum spiritum ante), fuit melior faber eloquii materni. Faber: idest factor, artifex, et repertor sive inventor.
118 – 120
Versibus amoris et prosis romantie superavit, idest excessit, omnes; et permicte dicere stultos, quia illum de Lemosino credo quod excedat. Iste de quo loquitur auctor, fuit Arnaldus de Provintia, qui non habuit parem in rithymis romantiis. Illi de Provintia dicunt: Parlo romanzo.Cesar adstrinxit eos ad loquendum ydioma romanum; quod faciendo, corrumpunt linguam; et ideo dicunt: Parla romancio. Iste alius de Lemogio vocatus fuit Geraldus Brunellus de Lemoggia: fuit etiam dictator in vulgari suo et notabilis; sed non fuit par, nec equalis, isti de Provintia, qui vocatus Raynaldus Provenzale, fuit optimus dictator in ydiomate materno, excessit omnes secundum auctorem nostrum.
121 – 123
Ad vocem plusquam ad veritatem erexerunt [vultus], et sic se firmant suam opinionem prius quam ars vel ratio per eos auscultetur. Vult dicere quod multi iudicant illa que nesciunt, sed solum quia sic audierunt dici. Et hic error commictitur coctidie. Multi dicunt: Talis est valens et asserunt; et si interrogantur: Quomodo scis tu hoc? dicerent: Quia ego audivi a pluribus. Ergo, quia plures dicunt, sic est. Ego mallem credere uni dicenti plus et scienti veritatem, quam pluribus dicentibus idem et non scientibus. Debeo ego credere plus centum rusticis de poesi, quam Francisco Petrarche soli, qui fuit maximus poeta? Certe non: ideo fatui sunt, qui credunt vulgo ignoranti et non dant fidem sapienti.
124 – 126
Sic fecerunt multi antiqui de Guictone de Aretio, scilicet ipsum commendando, de clamore in clamorem solum ei [dando] pretium, excellentie scilicet, quousque eum veritas vicit cum pluribus personis. Iste Guictonus de Aretio dixit graviter in ydiomate ytalico.
127 – 132
Nunc, si tu habes ita amplum privilegium, quod licitum tibi sit ire ad claustrum, in quo est Christus abbas collegii, idest quod tu possis ire usque ad Deum in celum empireum, facias pro me dicere unum Pater noster, idest dicas pro me unum Pater noster, quanto indigenes nos de isto mundo, ubi posse peccare non est plus nostrum, idest usque ad illam septimam petitionem: Et ne nos inducas in tentationem: nam illa petitio non est nobis necessaria, quia non plus possumus temptari aut peccare.
133 – 135
Postea, forsan propter dare locum alteri secundum, quem prope habebat, disparuit per focum, idest ignem, sicut per aquam piscis eundo ad fundum. Sic disparuit iste Guido, etc.
136 – 138
Et ego me [feci ad] illum, qui se monstraverat ante aliquantulum, idest ad Arnaldum Provintialem, et dixi quod suo nomini meum desiderium preparabat gratiosum locum; idest, ego appropinquavi me ad illum, qui fuerat michi demonstratus per Guidonem Guinizzelli, cum dixi quod libenter scirem nomen suum. Iste Raynaldus erat Provintialis; ideo introducit eum loquentem in ydiomate provintiali. Sic placuit auctori, non quid ydioma provintiale sit multum pulchrum aut gratum, sed quia hic magnus dictator fuit de lingua illa.
139 – 141
Ipse, scilicet Arnaldus, respondens, incepit libere dicere: Tantum michi placet, idest me delectat, vestra curialis petitio, quod ego non possum nec volo cooperire, scilicet nomen meum, sed libere volo pandere.
142 – 144
Ego sum Arnaldus, qui ploro et vado cantando, sicut iam feci preterita peccata. Sic faciunt omnes qui sunt in Purgatorio, quia plorant propter penam peccatorum commissorum, et cantant propter iustitiam Dei, de qua contentantur, et propter gloriam quam expectant, de qua habenda iam sunt certi. Et vado gaudendo letus, scilicet contemplando diem, quem spero ante, idest de proximo spero habere.
145 – 148
Nunc ego precor vos, [per] illam virtutem que conducit vos ad summum scalarum, vel ad summitatem, subveniat vobis, idest recordemini, in tempore de meis doloribus. Postea se abscondit in igne, qui eos affinat, idest purificat, mundat. Sicut aurum in fornace, sic illi spiritus in igne purificantur. Iste Arnaldus, sive Raynaldus, fuit homo aulicus, et fuit in Provintia et Frantia in magno pretio apud magnos dominos. Erat sapiens homo, magnus dictator; fuit etiam prodigus, devenit in magnam paupertatem. Et dum esset in tali infirmitate gravatus, composuit unam cantilenam moralem magne sententie, et misit omnibus dominis cum quibus practicaverat in sanitate. Demum fecit eos rogari, quod sicut ipsi donaverant sibi multa bona tempore sanitatis, et ipse delectaverat et consolatus fuerat mentes eorum, ita dignarentur non relinquere in morbo suo; et breviter, propter hoc ipse recepit multa millia florenorum, et cum ipsis dedicavit se uni monasterio, in quo stetit moraliter, et sancte feliciter finivit ibidem vitam suam.
 

Commento alla Divina Commedia – Giovanni da Serravalle