TraduzioniCategoria: LatinoIn theātrō (capXXXIII) Fabellae latinae-HANS H. ØRBERG
Alejandro Barbi ha chiesto 3 settimane fa

In theātrō
Aemilia, quae fābulīs spectandīs valdē dēlectātur, virō suō suāsit ut sē et duōs fīliōs sēcum dūceret ad lūdōs scaenicōs, quī in theātrō Tūsculānō fīunt. Agitur enim fābula mīrābilis dē adulēscente fortissimō, quī per sē sine auxiliō māgnum hostium numerum vīcit atque in fugam vertit.
     Aemilia “Certē” inquit fīliīs suīs “dēlectābiminī illam fābulam spectandō, neque sōlum dēlectandī causā, sed etiam monendī causā agitur fābula.”
     Tūsculī ante theātrī ōstium clāmat aliquis: “Properāte, virī et fēminae! Properāte, puerī! Venīte fābulam spectātum!” Quīntus frātrem et parentēs hortātur ut quam celerrimē ad theātrum properent, nē tardē veniant, sed māgna hominum turba simul per ōstium theātrī intrāre vult. Tandem omnēs in theātrō sunt ac locōs quaerunt ad sedendum. Locīs prope scaenam inventīs, Iūlius et Aemilia cum fīliīs suīs silentēs ac spectandī cupidī initium fābulae opperiuntur.
     Subitō vir veste ōrnātā indūtus in scaenam prōcēdit atque, silentiō factō, māgnā vōce clāmat: “Salvēre vōs iubeō, spectātōrēs! Iam, dīs faventibus, incipiet fābula nostra. Spērāmus hāc fābulā vōs dēlectātum īrī!”
     Post haec verba statim fābula agī incipit: in scaenam prōgreditur mīles adulēscēns quī circum hostium castra per noctem obscūram versātur, cum omnia extrā vāllum et in ipsīs castrīs tranquilla esse videantur. Subitō ā dextrā mīlitēs appārent, quī adulēscentem gladiīs petunt; post brevem pugnam eum captum ab oculīs spectātōrum trahunt, ita ut omnēs sē interrogent utrum vīvat an ab hostibus interfectus sit.
     Quīntus, quī haec omnia attentus spectāvit, iam oculōs claudit, quia valdē fessus est, postquam diū cum aliīs puerīs lūsit. Mox puer dormīre incipit atque in somnīs sibi vidētur īdem mīles esse quem paulō ante in scaenā spectāvit: in carcere inclūsus cōnsilium fugae excōgitat, nē ab hostibus crūdēlibus interficiātur. Fenestrā ruptā ē carcere effugit et in media hostium castra pervenit. Illīc, complūribus mīlitibus interfectīs, in ducem ipsum impetum facit. Rēte, quod humī iacēbat, tollit et in ducem iacit ita ut is, retī implicitus, sē dēfendere nōn possit. Tum eum gladiō petit…
     Hīc Quīntus spectātōribus plaudentibus ē somnō excitātur. In scaenā ducem morientem videt — quem ipse in somnīs sibi vidēbātur interficere!

In theātrō (capXXXIII) Fabellae latinae-HANS H. ØRBERG