Warning: count(): Parameter must be an array or an object that implements Countable in /home/mhd-01/www.tradurreantico.it/htdocs/wp/wp-content/plugins/dw-question-answer-pro/inc/Status.php on line 247
class="post-2334 dwqa-question type-dwqa-question status-publish hentry dwqa-question_category-latino">
TraduzioniCategoria: LatinoInizio del duello tra Orazi e Curiazi
Giovanni ha chiesto 6 anni fa

 
INIZIO DEL DUELLO TRA ORAZI E CURIAZI
 
Foedere icto trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo incenduntur. Datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque.
 
TITO LIVIO

Inizio del duello tra Orazi e Curiazi