Warning: count(): Parameter must be an array or an object that implements Countable in /home/mhd-01/www.tradurreantico.it/htdocs/wp/wp-content/plugins/dw-question-answer-pro/inc/Status.php on line 247
class="post-2339 dwqa-question type-dwqa-question status-publish hentry dwqa-question_category-latino">
TraduzioniCategoria: LatinoMaritus ebrius (cap. XXXII) Fabellae latinae
Alejandro Barbi ha chiesto 6 anni fa

Tryphō est tabernārius Rōmānus quī nōn sōlum librōs, sed etiam tabulās, chartam, stilōs, calamōs, cētera vēndit. Nec māgnum lucrum facit, quia paucī sunt hominēs quī litterīs student atque librōs emunt.
     Hodiē autem quīdam vir doctus trēs librōs pretiōsōs ab eō ēmit. Itaque Tryphō, quī gaudet sē bonum lucrum fēcisse, postquam vesperī tabernam suam clausit, nōn ad uxōrem et līberōs suōs ascendit, ut solet, sed tabernam petit, ubi optimus cibus coquitur. Postquam cocum salūtāvit, in lectō accumbit et carnem porcī cum holeribus atque vīnum aquamque frīgidam sibi apportārī iubet. “Nōlī vērō” cocō inquit “nimium salis carnī addere!” “Nē timueris!” respondet cocus, “Negōtium meum bene sciō.” Minister vīnum et aquam apportat, neque enim Tryphō vīnum merum bibit, sed aquam vīnō miscet. Brevī carō porcī ā ministrō in mēnsā appōnitur.
     Dum Tryphō vīnum et cibum gustat atque optimum cocum laudat, duo eius amīcī adulēscentēs tabernam intrant et Tryphōnem salūtant. Quōs Tryphō, etsī inexspectātī veniunt, ad mēnsam suam recipit. Illī statim vīnum merum cum melle ā ministrō petunt. “Mihi placet vīnum dulce, nōn acerbum” ait alter ex amīcīs, et vīnō mel miscet. Tryphō autem, ut solet, aquam suō vīnō miscēre vult, cum alter amīcus “Nōlī” inquit “aquam cum bonō vīnō miscēre, Tryphō! Quīn vīnum merum bibis nōbīscum?”
     Iam nōn modo adulēscentēs, sed etiam Tryphō merum pōtat. Omnēs pōcula exhauriunt. Tryphō, quī paulum bibere solet, pōculum suum vacuum in mēnsā pōnit et “Necesse est” inquit “mē redīre, nam domī uxor mē exspectat.” Surgere vult, sed alter ex adulēscentibus “Itane uxōrem tuam verēris?” inquit, “Nē oblītus sīs nōs amīcōs esse tuōs! Num nōbīs alterum vīnī pōculum negāre vīs? Cum amīcīs pōtāre oportet!”
     Tryphō igitur alterum vīnī pōculum postulat, atque minister iterum merum in pōcula eōrum fundit. Hīc, pōculum tollēns, adulēscēns exclāmat: “Bibāmus igitur et gaudeāmus! Nunc est bibendum!” et pōculum suum exhaurit. Tryphō, quī amīcīs largus vidērī cupit, alterum atque alterum pōculum vīnī rogat. Ita cum amīcīs suīs tot pōcula merī pōtat ut vix sōlus ambulāre possit. Amīcī vērō, etsī ipsī male ambulant, eum sustinēre cōnantur dum incertīs gradibus domum redit.
     Domī Tryphō uxōrem suam, quae marītum impatienter exspectat, vōce inconditā salūtat, neque eam ōsculātur, sed statim lectum petit. Uxor vērō, cum marītum suum ēbrium esse sentiat, īrāta est baculumque sūmit ut eum verberet. Tryphō eam rogat ut sibi ignōscat et sē excūsāre cōnātur: “Ignōsce m-mihi, m-mea cārissima uxor! Ipse m-merum b-bibere nōlēbam, semper enim aquam vīnō m-misceō, sed amīcī m-meī m-mē m-merum bibere coēgērunt…” Ad haec uxor “Ain’ tū vērō? Ab amīcīs tuīs cōgeris merum pōtāre” inquit, “dum uxōrem tuam aquam bibere cōgis! Vīnum cārissimum largīris amīcīs nēquissimīs, dum mihi, tuae uxōrī ‘cārissimae’, vix satis pecūniae dās ad lac emendum līberīs nostrīs! Nōnne tē pudet ita uxōrem et līberōs neglegere?”
     Tryphō nihil ad haec respondet, nam iam dormit. Uxor īrāta eum stertere audit: “Ssst-rrrch! Ssst-rrch!…”

Maritus ebrius (cap. XXXII) Fabellae latinae