Warning: count(): Parameter must be an array or an object that implements Countable in /home/mhd-01/www.tradurreantico.it/htdocs/wp/wp-content/plugins/dw-question-answer-pro/inc/Status.php on line 247
class="post-2340 dwqa-question type-dwqa-question status-publish hentry dwqa-question_category-latino">
TraduzioniCategoria: LatinoTyranni vita (cap. XXXI) Fabellae latinae
Alejandro Barbi ha chiesto 5 anni fa

Dionŷsius, Siculus tyrannus, quamquam māximās habēbat dīvitiās magnamque rērum omnium cōpiam possidēbat, nōn putābat sē esse beātum. ōlim vērō Damoclēs, ūnus ex hominibus quī eum valdē admīrābantur, in sermōne, eius dīvitiās, vāsa argentea, vestēs pretiōsās, magnificam domum ita laudāvit, ut negāret umquam hominem beātiōrem fuisse; cui tālia dīcentī “Vīsne igitur,” inquit Dionŷsius, “quoniam haec vīta tē dēlectāre vidētur, ipse eandem gustāre, ut cognōscās quālis sit fortūna mea?” Statim ille sē id māximē cupere respondit.
Tum tyrannus hominem in aureō lectō magnificīs imāginibus ōrnātō pōnī iussit, quem imperāvit ut servī pretiōsissimā veste sternerent; mēnsāsque plūrimās apposuit exōrnātās flōribus inter vāsa et pōcula ex aurō et argentō facta sparsīs; quae vāsa erant optimōrum cibōrum et dulcissimōrum vīnōrum plēna. Deinde ad mēnsam puerōs fōrmōsissimōs iussit cōnsistere, eīsque imperāvit ut Damoclī omnibus in rēbus dīligenter servīrent. Tībīcinēs fidicinēsque tam pulchrē carmina canēbant, ut nihil pulchrius illō cantū cōgitārī posset. Damoclēs igitur sibi fēlīx esse vidēbātur.
Dum tamen haec omnia magnificē fiunt, suprā sē magnum perīculum impositum esse cōnspexit: nam tyrannus lūcentem gladium, fīlō māximē tenuī vīnctum, ex altō supra eius caput dēmittī iussit, ut impendēret illīus beātī collō. Itaque nec pulchrōs illōs ministrōs iam aspiciēbat Damoclēs, nec vāsa argentea summā arte cōnfecta; nec manum extendēbat in mēnsam, sed ūnum illum gladium aspiciēbat, quō ita terrēbātur, ut dē cēterīs omnibus rēbus, quamquam pulcherrimae erant, nūllō modō cūrāret. Dēnique ōrāvit tyrannum ut sibi abīre licēret: nam tantum erat perīculum, ut tālī modō sibi nōn iam beātus esse vidērētur. Dionŷsius igitur hōc modō dēmōnstrāvit nōn esse dīcendum beātum illum, cui semper aliquī metus impendeat.

Tyranni vita (cap. XXXI) Fabellae latinae