Warning: count(): Parameter must be an array or an object that implements Countable in /home/mhd-01/www.tradurreantico.it/htdocs/wp/wp-content/plugins/dw-question-answer-pro/inc/Status.php on line 247
class="post-2354 dwqa-question type-dwqa-question status-publish hentry dwqa-question_category-latino">
TraduzioniCategoria: LatinoCommento alle Odi di Orazio- Antonio Mancinelli (ode XVII libro II)
Maria Camilla ha chiesto 5 anni fa

Commento alle Odi di Orazio- Antonio Mancinelli (ode XVII libro II)
Dum Mecoenas acriter aegrotaret morbi saevitia querebatur, quare Horatius longe dolebat. Hinc ait se terreri et perimi quodam modo querelis illius, sed nec diis nec sibi gratum esse Mecoenatem Horatium morte praeire. Cum rerum suarum fuerit decus atque praesidium, unde iuratum se dicit nullo pacto velle Mecoenati superesse. Narrat inde amborum horoscopum convenire cum eodem pene tempere oppressi fuerint, utque Iovis tutela mortem Mecoenati tardaverit. Ita eum truncas substulisset nisi faunus dextra levasset ictum hortatur demum Mecoenatem vota persolvere, votivam scilicet edem ipse enim humilem agnam sacrificabit. Cur me querelis exanimas tuis: ode est similis nonae libro i. Exanimas, terres, perimis; querelis, querebatur enim Mecoenas morbi saevitia. Amicum gratum Columen praesidium te meae partem animae amicus enim est alius ipse: et aequalis aequalem delectat ut habetur in ethicis. Vis mortis violentia, altera idest ego ipse Horatius altera pars animae meae. Nec clarus nec clarus ero aeque idest ita aliis ut nunc tibi nec ero superstes integer nam Mecoenas pars animae deesset. Dixi sacramentum innuit se iuratum suisse nolle Mecoenati superesse. Primus ordo est utcumque precedes ibimus ibim cum comites parati carpe supremum iter utcumque precedes vel aetate vel forte. Chimaerrae igneae id monstrum erat triceps per singula aut capita ignem emittebat latius tantum videto in ode xxvii li(bro) i. Cenrimanus gigas idest briareus Ver(rius) li(bro) vi, et centum geminus briareus ac baelva lernae dixere enim poetae eum habuisse centum manus et capita quinquaginta. Is idem aegeomquoque dicitur idest terrigena. Iustitiae iustum est enim ut gratissimus de nobis benemerentibus.
Seu libra, asserit poeta Mecoenatis horoscopum convenire cum suo, seu aspexerit eum libra seu scorpio seu capricornus. Ptolemaeus verbo xxxii inquit: que si concordia duorum in re aliqua est que reperitur ex significatione illius rei in utriusque nativitate. Si ergo fuerit in loco laudabili erit inter illos concordia bona et qui fortior loco fuerit erit, sicura gens autem princeps et debilior sicut patiens et subiectus. Libra id signum et taurus veneri stelle complexionis temperatae attribuuntut eo que res oriri faciunt ut scribit ptolo. Scorpius id signum et Aries marti stella naturalite desiccat dantur, ut idem ait. Capricornus id signum et Aquarius dantur Saturno stella, quae naturaliter est frigida colorique contraria quod idem scribit, formidolosus, formidandus. Pars violentior natalis hore, hore datiuus est pars aut violentior de Scorpione ait, quoniam Scorpius marti datur, de quo Manilius li(bro) IIII sic et plura inquit: Scorpius armata violenta cuspide cauda in bellum ardentes animos et martia castra efficit et multo gaudentem sanguine civem (m ii). Nec praeda quam caede magis etc Hesperiae Hispania et occiduae Capricornus, enim ut feribit higinus ad occasum spectat. Tyrannus id quoniam teste Columella li(bro) xii sesto decimo kal(endas) Ianu(m), sol in capricornum transfitum facit. Brumaleque solstitium est ut hipparco placet, itaque tempestatem saepe significat caldei tamen brumale solstitium observant nono kal(endas) Ianu(m). Occidit aut Capricornus xv kal(endas) fe(bruarij) quo die sol in Aquarium transit. Iovis tutelam Iuppiter enim occultat impedimenta et quum fuerit cum Mercurio delebit infirmitates medicaminibus vel per iustorum medicorum medelas. Auctor est Ptolomeus qui etiam dicit Iovem, Venerem et lunam fortunas esse, eo que ea res est complexio temperatam et que eis multum caloris ac humoris inest. Opera nero Saturni ac martis operibus predictarum stellarum naturaliter contraria esse. Eo que hores alter per frigiditatem intensam et alter per siccitatem intensam operatur. Quum populus frequens, convalescens Mecoenas theatrum adierat, laetus populus ei plausit. Tunc aut in agro suo Horatius casu arboris oppressus est ut inquit. Mercurialium idest doctor amicus scribit enim Ptolomeus que Mercurius habet ex homine locutionem deliberationem memoriam linguam sel atque nares.

Commento alle Odi di Orazio- Antonio Mancinelli (ode XVII libro II)