TraduzioniCategoria: LatinoLa fuga di un leone dal circo smaschera un impostore.
Iacopo ha chiesto 7 mesi fa

Cum spectaculum populo pararetur, multi leones, tigres, elephanti, omnia denique genera ferarum ad urbem comportabantur. Unus leo, for
sitan minime invigilatus, e carcere evasit et per vias vagabatur. Tandem ad  viam quandam pervenit, ubi solebat sedere homo qui iam multos annos utroque pede claudus esse putabatur; eo cotidie ventitabar ut, cum misericordiam praetereuntum commoveret aliquot asses perciperet. Hic, cum
magnus tumultus virorum mulierumque ortus esset, exclamantium leonem
adesse cum imbecillitatis simulatae oblitus  esset paenulam reiecit nummosque humi reliquit et in fugam celerrime se coniecit et ranta vis crurum ei erat, ut ne validi quidem iuvenes fugientem consequi possent. Leonem custodes comprehenderunt, sed claudus ille numquam iterum ibi conspectus est.

La fuga di un leone dal circo smaschera un impostore.