TraduzioniCategoria: LatinoPuer et magister (fabellae latinae)
Giovanni Golia ha chiesto 5 anni fa

Puer et magister (fabellae latinae)
Pūblius, quī puer improbus est, neque librōs legere, neque
magistrum in lūdō recitantem audīre vult. Saepe igitur nōn ībat ad lūdum, sed in campīs errābat. In arborum rāmīs multae avēs
canēbant laetae, quod āēr calidus erat, sōl in caelō lūcēbat, neque
ūllae nūbēs cernēbantur. Iam campī novā herbā operiēbantur, et
arborēs novīs foliīs ōr-nābantur.
Dum autem Pūblius in campō ambulat, bōs ferōx, quī ibi herbam
carpit, eum videt. Prīmum bōs diū puerum oculīs spectāvit; Pūblius
vērō animadvertēns bovem sē spectāre, fugere cōnātur: at bēstia
eum sequitur, quia puerum cornibus pulsāre vult. Bōs ad puerum
currere incipit et in eum impetum facit. In postrēmā campī parte
fossa erat, aquae plēna, in quam puer currēns sē iacit: postquam
vērō in aquā fuit, valdē timuit, quia nōn tam bene natāre poterat:
magnā igitur vōce clāmāvit, sed eius vōx ā nūllō praeter bovem
audīta est, quī nōn sōlum aquam, sed etiam terram ūmidam et
mollem timēns, in fossam nōn intrāvit.
Sed ecce caelum nūbibus ātrīs operītur, quae imbrem nōn
exspectātum afferunt. “Heu!” inquit puer imbrem in fossam
cadentem aspiciēns, “Nisi quis mē adiuvābit, in hanc fossam
mergar! Ō mē miserum, quī tam stultē moriar!”
Perterritus igitur māximā vōce iterum clāmāvit. Tandem
magister, quī per campum ad vīllam suam redībat, Pūbliī clāmantis
vōcem audīvit; accurrēns igitur magnō baculō verberāvit bovem,
quī fūgit; posteā vērō puerum ex fossā servāvit. Quī, postquam
servātus est: “Ō magister!” inquit, “Quam laetus tē videō!” “At cum
sedēs in lūdō et mē audīs recitantem” respondet magister rīdēns,
“nōn saepe tam laetīs oculīs mē aspicere solēs!”

Puer et magister (fabellae latinae)
1 Risposte
yiel yiel ha risposto 5 anni fa

fvfbfbfbfhfhfhfrjrjjf

Risposta perPuer et magister (fabellae latinae)