TraduzioniCategoria: LatinoLa spada di Damocle
Ilaria ha chiesto 2 mesi fa

Cum quidam, ex Syracusarum tyranni Dionysii adsentatoribus, nomine Damocles, commemoraret in suo sermone illius copias, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam et magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam quemquam beatiorem fuisse, Dionysius dixit: “Visne igitur, o Damocles, quoniam te haec vita delectat, tu ipse eam degustare et fortunam meam experiri?” Cum ille eam se cupere dixisset, Dionysius iussit Damoclem in aureo lecto conlocari et pueros delectos ad mensam consistere et, illius nutum intuentes, eum diligenter ministrare. Hic aderant unguenta coronaeque, incendebantur odores, mensa conquisitissimis epulis extruebatur. Beatus esse sibi Damocles videbatur. Sed, in hoc medic apparatu, fulgens gladius, saeta equina lacunari aptus, demissus est, ut impenderet cervicibus illius hominis, se beatum dicentis. Itaque exinde Damocles coepit nec pulchros ministratores ,aspiciere nec manum porrigere ad mensam; denique exoravit tyrannum, ut sibi liceret abire, quod iam sic beatus nollet esse. Tunc feretur Dionysius declarasse esse beatum neminem, cui semper aliquod periculum impendeat.

La spada di Damocle