Warning: count(): Parameter must be an array or an object that implements Countable in /home/mhd-01/www.tradurreantico.it/htdocs/wp/wp-content/plugins/dw-question-answer-pro/inc/Status.php on line 247
class="post-2386 dwqa-question type-dwqa-question status-publish hentry">
TraduzioniArethusa
Lucio ha chiesto 5 anni fa

Arethusa formosissima nympha fuit, quae una cum Diana, Apollinis sorore ac silvarum dea per montes et valles eo consilio errabat, ut bestias feras persequeretur. Cum vero olim Arethusa, postquam diu per silvas cucurrerat, domum sola rediret, ad rapidum fluvium pervenit, cuius frigidae aquae, nullo modo turbidae ad percussae radii solis, qui in medio caelo sine nubibus fulgebat ita illustrabantur ut nympha ipsos calculos in imo flumine iacentes cernere posset. In fluminis ripisaltae arbores, quarum in ramis aves suis vocibus pulchre canebant umbram quasi offerre videbantur. Aqua fluminis tam lente currebat ut in utram partem flueret oculis cerni non posset. Loci amoenitate allecta ut corpus sudore ac terra sordidum lavandi cupida, Arethusa veste posita in fluvii aquas intravit ac primum pedes et crura deinde ventrem tum pectus totum denique corpus usque ad collum mersit. Cum ita in medio flumine nuda nataret ac frigidarum aquarum beneficio gauderet, subito vocem audivit, quae “o Arethusa” clamavit “ audi verba mea!”. Cum autem nympha vocem quidem audiret neminem vero qui loqueretur cernere posset, ita perterrita est, ut, ex aquis sine mora egressa continuo ad ripam curreret ut ex illo loco terribili quam celeberrime fugeret.
Ipsum tunc flumen in ingentem formam humanam conversum e mediis aquis surrexit et magna voce “O Arethusa” iterum inquit “noli fugere! Quo curris? Alpheus sum huius fluminis deus qui postquam te tam pulchram conspexi tanto amore sum affectus ut sine te iam vivere non possim! Mane o formosissima nympharum!”

Arethusa