Warning: count(): Parameter must be an array or an object that implements Countable in /home/mhd-01/www.tradurreantico.it/htdocs/wp/wp-content/plugins/dw-question-answer-pro/inc/Status.php on line 247
class="post-2381 dwqa-question type-dwqa-question status-publish hentry dwqa-question_category-latino">
TraduzioniCategoria: LatinoTesto latino scritto in una lettera da un umanista italiano del Quattrocento
Esteban Alejandro Cruz ha chiesto 5 anni fa

Il testo da tradurre:
Poliphulus Poliam deperiens, novum propemodumque divinum eloquium nactus, ita legentum animos demulcet ac lenit mellifluis floridisque dictis, ut numquam tedium pariat, veluti quispiam, in viridario constitutus amoenissimo, flosculos legato assidue qui legenti pulchriores sese offerant, oculos invitantes. Opus autem hoc rarissimum, immo unicum quis condiderit haud puto rogitandum : siquidem autor ille tersus, exquisitus, mundicianti deo similis noscitarier non curat. Illud plautinum in vita servavit: Pauxillum amare sanum esse, insane non bonum.   Vide quid amando litteris mandavit, quod omnes posteri admirentur, laudent et extollant. Nullae erunt tam ardentes curae quin, roseum amabilemque Poliphilum legendo, ex pectore protinus evanescant ac dulci lepore huiuscemodi non oblectetur, tanta inest illi rerum omnium suaviloquentia. Doctrina etiam non plebeia ornatissimus, immo supra vires humanas disciplinas omnis videtur attingere. Credo equidem illum in sinu Veneris educatum, Iovem ipsum allocutum esse, ut divina pariter et humana indicaret, affectu ita delectabili depromit et enodat quaecumque eminentissimi vates de penu Aegyptiorum hausere.   Utinam mihi talis daretur dicendi facultas, qua Lauream nostram expolitam immortalitati mandare possem.   Hyllaris profecto et exultans, adventante fato, decederem. Itaque lectores, hunc expetibilem librum lectitantes, discant amorem non iurgiis, non contumeliis insectari, veluti blacterones hypocritae facere ac lurcones consuevere, verum magis illum laudibus efferant, venerentur, adorent; quippe sine amore cuncta frigescunt. Numen divinitus mortalibus immissum, Platonem philosophorum deum legas, et alios quorum dictis sententiam nostram robore infrangibili firmatam invenies.   Vale foelixque legas.

Testo latino scritto in una lettera da un umanista italiano del Quattrocento